monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 11
quod tantum malum huic generi fato vel forte (in)iunctum? an, ut convivia populis instruantur et tecta auro fulgeant, parricidium tanti fuit? magna enim vero (so)lacia sunt, propter quae mensam et lacunaria sua (nocentes) potius quam lucem innocentes intueri maluerint. an, ne quid ventri negetur libidinique, orbis servitium expetendum est? in quid tandem sic pestiferae istae divitiae expetuntur, si ne in hoc quidem, ut liberis relinquantur? quid tandem est, quod divitiae (non) corruperint? primum, si inde incipere velis, aedes ipsae, quas in tantum extruxere, ut, cum domus ad usum ac munimentum paratae sint, nunc periculo, non praesidio *** tanta altitudo aedificiorum est tantaeque viarum angustiae, ut neque adversus ignem praesidium nec ex ruinis ullam in partem effugium sit.